praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes
custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus
tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane
transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego
hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos
ferrum non tetigit
et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo
holocausta Domino Deo tuo
et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis
coram Domino Deo tuo
et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et
lucide
dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem
Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus
Domini Dei tui
audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas
ego praecipio tibi
praecepitque Moses populo in die illo dicens
hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim
Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal
Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel
excelsa voce
maledictus homo qui facit sculptile et conflatile
abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in
abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet
omnis populus amen
maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet
omnis populus amen
maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet
omnis populus amen
maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et
viduae et dicet omnis populus amen
maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat
operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis
populus amen
maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive
matris suae et dicet omnis populus amen
maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus
amen
maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet
omnis populus amen
maledictus qui accipit munera ut percutiat animam
sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec
eos opere perficit et dicet omnis populus amen